Glose
Non est vestrum nosse.Non ait, non erit, sednon est:notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait:Non est vestrum nosse,ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quae Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi.Quae Pater.Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiae Patris pateat,sed accipietis virtutem Spiritus sancti,ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti.In sua potestate.Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.